VOTIVAE Tabulae

VOTIVAE Tabulae
VOTIVAE Tabulae
suspendebantur olim non columnis modo et parietibus, sed et tholis ipsis seu fastigiis aedium sacrarum. Luctat. Placidus ad l. 2. Theb. v. 934. Tholus est in media templi camera locus, in quo voventium primitiae aut exuviae figebantur. Dictae Donaria quoque seu Anathemata, quae Diis vota interpretatur Phalatis Agrigentinorum tyrannus, Τρίποδας Δελφικοὺς καὶ ςτεφάνους χρυσοῦς, καὶ ἀλλα πολλὰ πολυτελῆ χαριςτήρια τῆς σωτηρίας, Tripodas Delphicos et coronas aureas et alia multa ac pretiosa munera pro actione gratiarum, ob recuperatam salutem. etc. Vide supra in voce Donarium. Suspendebat vero istiusmodi tabulas Voti damnatus, quemadmodum ante Aras Vota solebant suscipi; ubi qui se
Numinibus susceptô Votô obligabat, Voti reus dictus est. Virgilius, apud Macrobium, l. 3. Saturn. c. 2.
Constituam ante Aras voti reus.
Vide quae de Annibalis voto contra Romanos, Cornelius habet Nepos, in eius vita, c. 2. Sed neque verbis solûm concipiebantur vota, verum et concepta tabellis inscribebantur, obsignabantur, Deorumque genibus affigebantur plerumque, donec votorum compotes eae tabellae solvebantur, h. e. lacerabantur ac Diis reddebantur, quae daturos se fuerant polliciti, quo de obsignandi Vota more egregia congessit Ianus Rutgersius Var. Lect. l. 5. Casus vero talis votivi doni infelicissimum omem habitum. Papinius l. 2. Theb. v. 257.
In gradibus summi delapsum culmine templi,
Arcados Evippi spolium, cadit aereus orbu.
Et l. 4. v. 332.
---- ---- sacrisque
Exuviae cecidêre tholis ---
Nuncupabant autem Iunoni seu Opigenae, quae Graecis Ζύγια, Puerperae vota, ut facilius eviterentur, quae cleganter expressit Propertius, l. 4. Eleg. 1. v. 99.
Idem ego, cum Cinarae traheret Lucina dolores,
Et facerent uteri pondera lenta moram.
Iunoni votum facite impetrabile, dixi,
Illa parit. --- ---
Eorum memoria in Inscr. veteri apud Gruterum, p. 41. Dianae. Lucinae. invictae. Cn. Pompeius. Cn. Lib. Barbus. Procurat. tibicin. Rom. voto. suscepto. l. m. Pro infantium salute, Veneri, eidem Iunoni, Lucinae, Castori item ac Polluci: Unde Deae huius Sospitatricis tutelae eximiô plane monumentô veter. commendari videmus Cecropii cuiusdam filium vel adhuc morbidum, vel post salutem recuperatam: quod monstrat manus aenea, effossa inter D. Gregorii rudera, cum Inscr. Cecropius V. C. votum. S. Iconem a Cassiano a Puteo Tomasino communicatam, Thomas Bartholinus, l. de Puerperio Veter. inseruit. De Castore et Polluce Inscr. testatur idem, ex saxo, quod Murciae repertum, apud Gruterum, p. 98. Castori. et. Polluci. Diis. Magnis. Sulpitia. Q. Sulpitii. f. votum. ob. filium. saluti. restitutum. Pueri dein atque Adolescentes Deo alicui suos crines vovebant, teste Petroniô, Sat. p. 65. Cui Deo crinem vovisti? Neque pueri solum, sed et puellae ac virgines, Lucianus in Dea Syria: quod votum concipiebatur interdum statim ab ipsa nativitate, depositô in terram nuper natô, ut testatur Q. Flor. Terrullianns, de Anim. c. 40. Sic Aiax Telamonius Ilisso flumini, Theseus Apollini Delphico, ut et pueri Ambraciotae, vulgus Atheniensium Herculi, adolescentes Romani Aesculapio, aut Iovi, aut Baccho: Puellae Deliorum Hecaergae Deae, capillos suos dedicabant. Vide supra suô locô, ut et plura hanc in rem, apud Thom. Dempsterum, Paralipom. ad Rosin. l. 10. c. 29. Idem faciebant, qui in peregrinationem longinquam aut expeditionem proficiscebantur, qui similiter Deo alicui comam devoventes, ei, domum reducs, detonlam consecrabant. Statius l. 6. Theb. v. 608.
Flavus ab intonso pendebat vertice crinis
Arcados, hoc primis Triviae pascebat ab annis
Munus, et Ogygio victor cum Marte redisset,
Nequicquevam patriis audax promiserat aris.
Tunc liber nexu, lateque in terga solutus
Occursu Zephyri retro fugit.
Quem ritum ex antiquitate primus eruit Hadr. Turnebus, Advers. l. 22. c. 28. Inprimis cum vel timeretur vel sentiretur morbus, Vota suscipi consuevêre, numquam proniore ad pietatem animô, quam cum pericula nobis aurem de Numine vellunt. Quam in rem Plinius, l. 8. c. 16. circa fin. Votorum praecipuus locus, quando spei nullus. Unde Veter. ad morborum profligationem remedia salutaria retulisse, non vocali prece, sed oratione mentali desideriôque silenti, tum vigilantes Oracula tantum opetientes in locis sacris; tum etiam dormientes, monet ex Antiquis Pierius, Hieroglyph. l. 22. ubi addit: Et Astrologi quosdam homines a genesi eo Fato nasci praedicant, ut Vororum potius ope, quam medicinis, ab aegritudinibus et morbis liberentur. De Votis Neogamorum diximus alibi. De Votis veterum Hebraeorum vide Levitic. c. ult. et Numeror. c. 30. circa illa vero miramMagistrorum disciplinam, apud Ioh. Seldenum, de Iure Nat. et Gentium iuxta Disciplinam Hebr. l. 7. c. 2. Votum Christianorum in Baptismo peragitur, cui quaecumque alia successerint, nihil aliud sunt, quam primigenii illius repetitio, et arctior quidam nexus. Sequuntur Vota, quae publica sunt, et pro Republ. aut Principe suscipi olim solita. Et quidem de prioribus supra actum, ubi de vovendi ritu. Insuper frequens apud Vetetes votum fuit, ut decimam praedae et spoliorum, quidquid ex hostibus captum fuisset, Iovi et Diis voverent: unde Iuppiter Praedator apud Romanos cognominatus est, de quo eiusdem gentis, ut et Gallorum, Crotoniatarum, Locrensium, aliorum, more. vide Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 3. c. 22. De Votis, pro Imperatorum salute, suscipi consuetis, Martialis, l. 8. Epigr. 4. mentionem inicit:
Quantus io! Latias mundi conventus ad auras
Suscipit et solvit pro Duce vota suo.
In quae verba sic Heraldus: Reus voti, inquit, pro Imperat. salute, de anno praeterito solvit vota, et nova vota nuncupat in annum proximum, quae oppido fiebant, redeunte Domitianô, Mense Ianuariô. Commodum Ianuariô mense redibat Domitianus, quô pro Imperatorum salute vota suscipiebant ac folvebant. Suscipiebant in proximum annum, solvebant
priori annô suscepta, Vide Plinium, l. 10. Epist. 44. ad Traianum. Coepir autem mos temporibus Iul. Caesaris, cui inter coeteros honores hic quoque decretus, ut vota pro eo quotannis conciperentur: Unde idem honos coeteris Imperatoribus postea habitus. Nuncupabantur ista a Magistratibus ac Sacerdotibus praecipue: qui etiam celebrabant diem suscepti Imperii et pro Imperatore vota suscipiebant. Neque pro Imperatoribus tantum, sed et pro eorum liberis ac charis vota signabant. Vide quoque Dempster. ad Rosin. l. 4. c. 4. Locus ubi sollemnia istinsmodi vota concipiebant Romani, Capitolium erat. Sueton. Nerone, c. 46. Votorum nuncupatione, magnâ iam ordinum frequentiâ, vix repertae Capitolii claves. Unde Flor. Tertullian, l. de Coronis, Annua votorum nuncupatio quid videtur, prima in principiis, secunda in Capitoliis, accipe post loca et verba, hunc tibi Iuppiter bovem cornibus aurô decoratis vovemus esse facturum etc. Vide plura infra, ubi de Votivis Nummis. Nec omittendus voventium mos, quô, qui compotes voti fuissent, ut potiora sumerent, veteribus persolutis, novis se obligabant votis, indigitatus Alex. Neapolit. ubi supra, qui et alia in hanc rem egregia congessit ibid. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • DONARIA — proprie loca sunt, in quibus dona reponebantur Deorum, abusive templa, ut loquitur Serv. ad illum v. Virg. Georgu. l. 3. v. 533. Imparibus ductos alta ad donaria currus. Postea nomine hoc accipi coepêre ipsa dona, quae Diis dicata et consecrata… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TABULA — I. TABULA ab inusitato taba, et hoc a Graeco τάζω, quod tabulata in aedibus et ulmis planitiem extendebant: de pluribus rebus dicitur, uti ex parte videre est supra ubi de Tabellis. Apud Festum, ubi de igne aeterno, si quando defecerat, a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Инкубация — (мед.) (Incubatio) 1) практиковавшийся еще в Древнем Египте способ лечения священным сном в храмах Изиды, где больные через сновидения и оракулов получали откровения относительно средств к излечению своих недугов. С большой торжественностью… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • ОБЕТЫ —    • Vota,          ευ̉χαί, просьбы об удаче предприятия, соединенные с обещанием в случае исполнения просьбы принести божеству жертву или приношение. Обещанное обыкновенно изображалось вместе с надписью на бумаге или на восковых таблицах,… …   Реальный словарь классических древностей

  • Votivtafeln — (Tabulae votivae), Tafeln mit Inschriften, welche in Folge eines gethanen Gelübdes nach Erlangung des Erfleheten an heiligen Orten aufgestellt od. aufgehängt werden. Solche V. gab es schon im klassischen. Alterthum, z.B. in dem Tempel des… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Gelübde — (Votum), 1) jedes feierliche Versprechen an Gott, etwas zu thun od. zu lassen, z.B. bei der Taufe, Confirmation, Beichte: 2) Zusage od. Versprechen, ein gewisses willkührliches, von Gott nicht gefordertes Verhalten zur besonderen Verehrung Gottes …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Goethe — Goethe, Johann Wolfgang von G., geb. den 28. August 1749 zu Frankfurt am Main, wo[489] keine Jugend im väterlichen Hause am Hirschgraben verfloß. Seine Vaterstadt, ein bedeutender Meß u. Handelsplatz, die Wahl u. Krönungsstadt des Deutschen… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”